- GOTTORPIUM vulgo GOTTORP
- GOTTORPIUM, vulgo GOTTORParx Daniae valida, in Iutia, exiguo ab urbe Sleswicensi intervallo, sedes Ducum Sleswici et Holsatiae, qui hinc Duces Gottorpienses persape dicuntur. Gottorpinae lineae auctor adolphus fuit Friderici Holsatiae Duc. fil. frater Christiani III. Daniae Regis. Hic Adolphus Ditmarsos non sine sanguine domuit, A. C. 1559. Pater Ioh. Adolphi, qui moriens A. C. 1616. ditionem Friderico fil. reliquit: Hic Fridericostadium ab Arminianis conid passus, legatione postmodum ad Persarum Regem missâ inclaruit Obiit A. C. 1659. Pater Christiani Alberti, et Augusti Friderici. Eius vero frater Ioh. cum primus ex Holsatis passus esset sibi persuaderi, ut hereditariam portionem accepto apennagio non exigeret, Ep. fuit Lubecensis (unde ab habitatione eius lineam Eutinensem vocant) et singulari prudentiâ Oeconomicâ non contemnedas opes collegit. Suscepit is ex Iulia Felicitate Wirtenbergica Ioh. Aug. Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.